- LEMOVICES Armorici
- LEMOVICES ArmoriciArmorici, quorum Caes. meminit l. 7. de Bello Gall. c. 14. ubi ait, universis civitatibus, quae Oceanum attingunt, imperata esse sena milia: pop. Galliae fuit Celticae s. Lugdun. priori paulo obscurior, nec temere cum illo confundendus. Hodie Leonenses videntur esse, Hadr. Vales. pars Osismiorum: quorum Leonensium opp. vulgo Leon, vel S. Paul de Leon Britanni appellant, a Paulo Ep. in Monast. cogn. ibi sepulto, cui Childebertus primusAgnensem Leonen semque pagos tradidit, et Indualis cogn. Candidus Domnonensis patriae Dux, territorium, quod modo dicitur ex nomine Pauli, donavit, Auctor vitae S. Pauli Leon, apud Hadr. Vales. Not. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.